The Censure and Approbation
CUM huis versionis ac aeditionis authores, nobis de fide & eruditione sint probe cogniti, aliique S. Theologiae & linguae Anglicanae peritissimi viri contestati sint, nihil in hoc opere reperiri, quod non sit Catholicae Ecclesiae doctrinae, and pietati consentaneum, vel quod ullo modo potestati ac paci civili repugnet, sed omnia potius veram fidem, Reip. bonum, vitaeque ac morum probitatem promovere: ex ipsorum fide censemus ista utiliter excudi and publicari posse.
PETRUS REMIGIUS, Archidiaconus maior Metropolitanae insignis Ecclesiae Rhemensis, Iuris Canonici Doctor, Archiepiscopatus Rhemensis generalis Vicarius.
HUBERTUS MORUS, Rhemensis Ecclesiae Decanus, & Ecclesiastes, & in sacratissimae Theologiae facultate Doctor.
IOANNES LE BESGUE, Canonicus Rhemensis, Doctor Theologus, & Cancellarius Academiae Rhemensis.
GULIELMUS BALBUS, Theologiae professor, Collegij Rhemensis Archimagister.
S. August. lib. 1. c. 3. de serm. Do. in monte.
Paupertate spiritus pervenitur ad Scripturarum cognitionem: ubi oportet hominem se mitem praebere, ne pervicacibus concertationibus indocilis reddatur.
We come to the understanding of Scriptures through poverty of spirit: where a man must shew himself meek-minded, lest by stubborn contentions, he become incapable and unapt to be taught.
